Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

uidetur autem etiam alio loco distinctionem subaemulationis scnptura fecisse, cum dicit: et auferetur zelus Ephrem et inimici Iudae peribunt; non erit aemulus Ephrem Iudae et Iuda non uexabit Ephrem. alibi autem habet: sic et uos, quoniam aemulatores estis spiritalium aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis. aemulatores pro bonis et bonae rei imitatoribus posuit, aemulum pro oblico et inuido.

Primum est ergo, ne malignos ad aemulationis malignitatem lacessas, secundum, ut non aemuleris iniquitatem facientes. plerumque enim uidentes pii fraude aliquos et astutia quaesisse diuitias et peruenisse ad honores aemulatione deformi uias eorum sequi gestiunt, ut ad diuitias et honores simili arte perueniant uel in contrahendo coniugio circumscribant adulescentulas.