Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
qui enim puritate et simplicitate pectoris dulcior fructus, qui cibus suauior quam is, quem animus bene sibi conscii et mens innocentis epulatur? at [*](3 Ioh. 8, 34 8 *Prou. 18, 17 12 *Matth. 26, 48 16 *II Reg. 24, 17 19 *Gen. 4, 9 20 cf. Act. 5, 1-4 22 Ps. 26,12 ) [*](1 recuriet AmlBC 2 exauctor Cml fenerator codd. v foenerator a 3 debitorem] add. mundi BC, del. Cm2 5 malim rhythmi causa uincla exspeetatlvu acusatorem A 11 confringit DF scarioht A Iscariotes au 13 ipsum BCDF 14 nt s. ras. m20 uel DEFml 15 exauctor Cml incumbere BCml et] ut BCml ipsum BC stransgularet C transgularet DF 16 et] ut Cmlpav delinquit AmlB delinquat Crnlfiav 17 pastor ed. Rom. peccator codd. av male feci om. BOfJ fecerit C 19 cayn fJ sum custos C 20 ruris sui BCfi 21 protulisse ACmlv, ct. pag. 59,12 23 cum] qui fJa, add. in fiav 24 delinquid BmlC quis enim av 25 pectoris] corporis Bji quis cibus av )
grauis poena quae cibum impedit, aspectum obducit et, quod est amplius, oculis mentis internae tenebrosam offundit caliginem, ut, quod uerum est, uidere non possit iniustus. ideoque delinquit sibi qui sibi quae pretiosa sunt eripit.
Dicit ergo iniustus, ut delinquat sibi, iustus autem loquitur, ut et aliis et sibi prosit; ille loquitur ad perniciem, hicloquitur ad salutem. de iustis uero et fidelib\'is dictum est: corde cre ditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. illius lingua uulnerat, lingua autem prudentum sanat.
unde cum expostularet Dauid cum rege Saul, quod oblitus beneficii salutis ingratus eum persequeretur ad mortem a quo totiens iam uideret se esse seruatum, et uitam eius appeteret qui uitam suam pro regis salute periculis obtulisset, ait sibi fructum non perire iustitiae, qui insidiatorem suum in manus suas a domino sibi traditum non peremisset. ab iniustis iniquitas prodiuit, uenenum a serpentibus effusum est; uenenum et iniquitatis arma perierunt.