Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
.Quae poena maior quam timere quod uitare non possis nec quod timueris euadere ? unde praeclare Dauid exprimens conuentionem grauissimam conscientiae peccatricis ait: quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum contra me est semper. offunditur enim nobis ultrix nostri imago peccati nec quietum reum suum esse permittit inferens miseram seruitutem atque in sua uincula trahit, ut enodare se non queat, quoniam uolens ipse se uendidit, cui liberum erat delictorum aera non capere et libertatem innocentiae reseruare.