Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
iustus Abel, qui de ouibus suis, quas ei dominus dederat, primitias domino putauerit offerendas, et ideo plus placuit deo, quia moram non fecit, deuotionem probauit. sed hoc impius ferre non potuit iustitiae praeuaricator, radix iniquitatis, et ideo fratrem occidit, quia hostia eius deo magis quam oblatio sua fuerat comprobata. sed ille occisus deo loquebatur in uoce sanguinis sui, hic uiuus a facie domini repellebatur et, cum adhuc a domino poena cessaret, torquebat eum suorum conscientia peccatorum.
latebat miser tremens et timens et, cum adhuc percussor deesset, ipsa sese iniusti uita cruciabat. acceperat signum, ne eum aliquis occideret, non ut uitae suauitate frueretur, sed ne mors auferret aerumnam percusporem suum cotidie timendo pateretur. meruerat quidem ut percussor inhiberetur, sed sine ulla intermissione ipse sibi suus carnifex erat, ipse percussor.
.Quae poena maior quam timere quod uitare non possis nec quod timueris euadere ? unde praeclare Dauid exprimens conuentionem grauissimam conscientiae peccatricis ait: quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum contra me est semper. offunditur enim nobis ultrix nostri imago peccati nec quietum reum suum esse permittit inferens miseram seruitutem atque in sua uincula trahit, ut enodare se non queat, quoniam uolens ipse se uendidit, cui liberum erat delictorum aera non capere et libertatem innocentiae reseruare.
itaque dum oramus, peccatum offunditur, ubi somnus sensum [*]( 11 cf. Hebr. 11, 4 14-1;)] cf. Gen. 4, 16. 15 22 *Ps. 50, 5 ) [*]( 2 plerumque] add. ad plures Bm2Cv 4 apparendi Cml 5 principiis DF 7 quas] quae BCF dominus ei BCfi putauerat B 13 poenae cessarent BCv 16 occidcrit Cml 17 cottidie B 21 conuentionem] in mg. commotionem a 23 cognosco v 24 contra] coram fJa offenditur AmlBCml ostenditur ex offenditur Am2 effunditurDm2 27alt. se] add. sibiF 29 offenditur Aml BCml ostenditur ex offenditur Am2 somno sensus se Bm2Cv )
unde dominus ait: qui facit peccatum seruus est peccati. sed iustus nouit, quemadmodum peccatorum suorum uincula dissoluat, nec expectat accusatorem, sed praeuenit, ut confitendo suum alleuet omne delictum, ne habeat quod aduersarius criminetur. ideoque scriptura tibi dicit: iustus in principio sermonis accusator est sui; uocem enim eripit aduersario et quasi dentes quosdam para-
tos ad praedam criminationis infestae peccatorum suorum confessi-[*]() one constringit . dixit ludas Scarioth , ut delinqueret sibi — quid dixit? —: quem osculatus fuero ipse est; tenete eum. hoc ( dixit et se ipse proprio ore egit in mortem. quantos putamus in ipso fuisse tortores, ut sibi ipse tam grauis poenae exactor incumberet et semet ipse laqueo strangularet!
Dixit iniustus et deliquit sibi; locutus est iustus: ecce ego pastor male feci, et grex iste quid fecit? et remissum est omne peccatum. dixit ergo iustus et sibi profuit. dixit Cain: numquid ego custos sum fratris mei? et sibi ipse mentitus est. dixit Ananias omne se uenditi sui ruris pretium pertulisse et mentitus est sibi, qui potuit minus offerre sine fraude. ideoque praeclare ait: efmentita est iniquitas sibi. sibi enim ante mentitur, cum suum mentitur exitium, sibi delinquit, qui sibi innocentiae eripit suauitatem.