Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
sicut uiperae partus, qui primo suam scindit parentem, ut frequens sermo est; sibi ergo delinquit . nihil hac sententia sublimius dictum arbitror; in illis, qui sibi sapientiam saeculi uindicarunt, nihil tale legi, nihil tale cognoui. nec mirum, quandoquidem illi humano ingenio locuti sunt, hoc infudit spiritus dei, spiritus ueritatis, quia iniustus sibi delinquat, sibi generet uulnera, se ipse confodiat. nam sicut spinae nascuntur in manu ebriosi, ut scriptura
asserit, ita et in iniusti sermone nascuntur quae conpungant loquentem. loquitur iniustus et mtenor eius conscientia uulneratur , quia in omni sermone quem loquitur non est fraudis immunis. cuius enim grauior est poena quam propria, cum pro omni sermone det poenas? serpens aliis infundit uenenum, iniustus sibi; in eum enim refunditur quicquid effuderit. iniustus igitur et aliis inutilis et sibi noxius, iusti autem uita fructuosa aliis et sibi dulcis; dicit enim Salomon: fili, si sapiens eris tibi, sapiens eris et proximis; si autem malus euaseris, solus hauries mala.
Aduertimus ergo, quia iustitia aliis est potius nata quam sibi; commune commodum, non suum spectat et alienum bonum [*]( 1 cf. Rom. 6, 23 3 *Ps. 35, 2 9 cf. Ambros. De Tobia 12,41 13 cf. I Ioh. 4,6 15 *Prou. 26, 9 23 *Prou. 9, 12 ) [*]( 1 iam] add. ipsam fiav 2 adoriamur] add. Incip de ps C Psalmi XXXV t narratio a Enarratio v 4.7 quidquid Ev 6 otiosum et 7 otiosus « 9 suam primo p 10 delinquid C hic Cml 11 arbitror] add. nihil « illis] aliis « uendicarunt ACmlfta iudicarunt B 16 et] ex b in om. ABCmlv 19 propria] eius proprie BC cum] qui BtMSC ut fJ dat C 21 effunderit BmlD 21 alt. et om. D 22 et om. F 25 auries Aml 27 spectat scripsi expectat ACDFa exspectat BEv )
iustus Abel, qui de ouibus suis, quas ei dominus dederat, primitias domino putauerit offerendas, et ideo plus placuit deo, quia moram non fecit, deuotionem probauit. sed hoc impius ferre non potuit iustitiae praeuaricator, radix iniquitatis, et ideo fratrem occidit, quia hostia eius deo magis quam oblatio sua fuerat comprobata. sed ille occisus deo loquebatur in uoce sanguinis sui, hic uiuus a facie domini repellebatur et, cum adhuc a domino poena cessaret, torquebat eum suorum conscientia peccatorum.