Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

non mirum ergo si esuriunt, qui sibi uitae aeternae alimoniam denegarunt. pulchre etiam duo ista iunxerunt: iniciamus lignum in panem eius; nesciebant quid loquerentur Iudaei et mysterium loquebantur. paradisum nobis crux reddidit Christi; hoc est lignum, quod Adae dominus demonstrauit dicens de ligno uitae, quod esset in medio paradisi, edendum, de ligno autem scientiae boni et mali non edendum. errauit Adam, mandata non tenuit, interdictum gustauit;