Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
expressit medici affectum, qui, etiamsi ipse nullum uulnus habuit quod doleret, tamen conpassus est uulneratis. hoc igitur in psalmo dominus exprobrat Iudaeis: \'ego propter uos pauper, ego pro uobis dolens, et uos mihi manus impias intulistis dicentes: tollamus iustum, quia inutilis est nobis. iniciamus lignum in panem eius\'. bene panem dicit pro carne eius; ille alimentum detulit, isti pro beneficio retulere supplicium.
non mirum ergo si esuriunt, qui sibi uitae aeternae alimoniam denegarunt. pulchre etiam duo ista iunxerunt: iniciamus lignum in panem eius; nesciebant quid loquerentur Iudaei et mysterium loquebantur. paradisum nobis crux reddidit Christi; hoc est lignum, quod Adae dominus demonstrauit dicens de ligno uitae, quod esset in medio paradisi, edendum, de ligno autem scientiae boni et mali non edendum. errauit Adam, mandata non tenuit, interdictum gustauit;
per lignum coepimus esurire, quoad caro suum accepit alimentum. ideo dominus in Christo carnem iunxit et lignum, ut fames antiqua cessaret, uitae gratia redderetur. beatum lignum domini, quod omnium peccata crucifixit, beata caro domini, quae uictum omnibus ministrauit! [*]( 2 *II Cor. 8,9 8 *Esai. 53, 4 14 *Sap. 2,12 15 . 19 *Hier. 11, 19 22 cf. Gen. 2, 16-17 ) [*](2 inquid Bml 5 ysay(-i-)as C(i Isaia v 7 aegros v 8 testimonium ysayae C 9 inquid C existimauimus a 11 quid au 12 uuinerantis Fml 15 pane a 16 dixit {lav 20 misterium ABD 21 uobis B 22 paradiso BC 24 interdicta F 25 quoad scripsi quia codd. av suum caio fiav ) [*]( 4* )
De paupertate igitur et dolore domini idonea, ut arbitror, sanctorum protulimus testimonia, quorum alter uidit et dixit, alter est electus ut diceret. ipsorum igitur qui probati sunt de seruitute domini testimonia iterum proferamus, immo sua, quae de se ipse locutus est in utroque. audiamus ergo quid dicat: sic dicit dominus qui finxit me seruum ex utero sibi ad congregandum Iacob et Israel ad eum. aduer-
timus ergo, quod propter congregationem populi formam susceperit seruitutis. audi, Iudaee: et de gratia contumeliam fers et hoc ad perfidiam deriuas, propter quod magis credere debuisti. ad te uocandum uenit, et conuiciaris. \'ex utero seruum\' dixit. audi, Arriane, ex quo utero; paululum supra recurre: ex utero, inquit, matris meae uocauit dominus nomen meum. quod nomen eius sit, audiamus, quo eum pater uocauit: ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium et