Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
ueni et tu, Esaias, interpretare nobis, quomodo se dolentem dixerit Christus, qui dolores uulnerum sanare consueuit. medicus uenit, ut curaret aegrotos: quid ipse habuit quod doleret ? audiamus etiam Esaiae testimonium: pro n o b 1 s, inquit, dolet, et nos aestimauimus eum esse in doloribus.
expressit medici affectum, qui, etiamsi ipse nullum uulnus habuit quod doleret, tamen conpassus est uulneratis. hoc igitur in psalmo dominus exprobrat Iudaeis: \'ego propter uos pauper, ego pro uobis dolens, et uos mihi manus impias intulistis dicentes: tollamus iustum, quia inutilis est nobis. iniciamus lignum in panem eius\'. bene panem dicit pro carne eius; ille alimentum detulit, isti pro beneficio retulere supplicium.