Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
\'non sim\', inquit, \'superbus, ut peccem; non peccem, ne mouear; non mouear, ne cadam; non cadam, ne expellar, sicut Adam de paradiso expulsus est, quia in ipso primum pes superbiae stare non potuit\'. nescit stare superbia et, si ceciderit, non nouit resurgere. et ideo pulchre iste et in superioribus locutus est de superbis: hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine dei [*]( 4 *Ps. 47, 7 5 cf. Gal. 4, 19 6 *Ps. 86, 4 9 Ps. 86,1 12 cf. Luc. 2,34 14 Ps. 35, 13 cf. Ps. 23, 3 15 *I Cor. 10,12 17 cf. Rom. 11, 20 Matth. 13, 42 18 *Hiob 1, 21 24 *Ps. 19, 8 ) [*]( 2 ceno AC uicino {Jav 3 et del. C 4 sic- om. DF 5 ei cuil et uia « 6 rahab BC (v) Rhaab a babilouis ACfJ 7 tirus A 8 hii a ubi] add. babilonis fJ 9 fundamenta] add. eius F 10 esse om. fJ 11 paradisso C 16 et om. p ei utique fJ 17 ut] et B, om. Cml alt. ibi] ubi Bm2, om. v 19 quamquam ABmlC breuiter a autem] aut AC, om. fiav quanta] tamquam « conclusio] add. in mg. uel cuncta concludat (concludit m2) B 20 inquid Bml ne mouear] ut monear fJ non mouear om. ACv 21 nec cadam Bml 22 primum om. fia 24 iste et] ante fJ hii AE 25 et om. DF hii E )
ipsi obligati sunt et ceciderunt, nos uero surreximus et erecti sumus. et libro Michaeae scriptum est prophetae: uoli superbe gaudere mihi, inimica mea, quia cecidi; sed resurgam. cecidimus enim in hoc mundo, sed in Christo resurreximus, cui est honor, gloria, uirtus, perpetuitas et a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.