Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
In f inem, inquit, seruo domini psalmus D Dauid . in toto psalterii corpore solus hic titulus est, quo psalmum \'seruo domini\' se scripsisse testetur. quis iste est seruus domini? uideamus, quid psalmi series significet, cui dictus hic psalmus sit. audiamus ad quem loquatur: domine, inquit, in caelo misericordia tua et ueritas tua usque ad nubes: iustitia tua sicut montes dei, iudicia tua sicut abyssus multa.
cui hoc nisi filio dei dicitur ? haec enim non humanae, sed diuinae sunt potestatis. sed quid sibi uult, quod \'seruo domini\' dici psalmum hunc titulus declarauit, cum orationem Moysi hominis dei maluerit quam \'serui domini\' in posteriore titulo nuncupare ? quod ergo consilium prophetae fuerit non intellego uel potius ipsius domini saluatoris, qui locutus est in propheta.
uere iudicia eius sicut abyssus multa, ut seruo honorificentiam reseruaret, sibi condicionem seruitutis adscriberet. uideor mihi intellegere, uideor hausisse aliquid de gratia spiritali. aduersus iniustitiam, ut diximus, psalmus hic scriptus est et ideo plus graua-