Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
bona ergo ebrietas poculi salutaris. sed est alia ebrietas de redundantia scripturarum, est et alia ebrietas per infusionem spiritus sancti; denique illi, qui diuersis linguis in apostolorum Actibus loquebantur, musto pleni audientibus [*]( 5 *Ps. 35, 7—9 11 cf. Ps. 32, 5 12 *Ps. 35, 8 14 cf. Mattli. 3,7 < e;. 16 cf. Ps. 22, 2 17 cf. I Cor. 3, 2 18 Ps. 22, 5 1\'.) cf. Ioli. 6, 51 20 cf. Ex. 38, 25 (37, 2U) 21 cf. Ps. 140,5 cf. Ps. 22, 5 20 cf. Act. 2, 4. 13 ) [*](1 tuarum om. AC est] eo xI nouani llmlp o inquid Cml, om. v 8 sperabunt BC/Jav, c/. lin. 14 9 tonente Cm2Eav 11 rationalibus At\' 13 hominis$14 speiabunt Cmlaiav 17 succus CmlFao 20 firmatur sensus ft fiimantur Em] 22 illum ItCml, om. av FA (a C) TIETOX (H .4) u c (s-E) apticion$23 diut f.i 25 de om. a et s. 1. C )
Nec te nomen aut mos torrentis offendat, quod aliquando aridior aut exilior sit, ut eius soleant fluenta cessare. cessauit et hic noster, cessauit aliquando torrens profluuii spiritalis in populo Iudaeorum. quid dicam \'torrens cessauit\', cum mare cessauerit, sicut lectio hodierna nos docuit dicente domino: ecce ego increpatione mea desolabo mare (et ponam flumi-