Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

uictus Herodes, quia sacramento se constnnxerat daturum quicquid neptis propria petisset, iussit occidi Iohannem et caput eius afferri. quod allatum puellae dedit et illa matri suae pertulit. uerum est ergo, quod iniquitas et odium requirantur, quandoquidem ea mulier, quod facili petitione impetrare non poterat, prauis artibus excogitatae fraudis elicuit.

Quid de Iuda proditore loquar, qui quaesiuit auaritiam et inuenit sacrilegium dicens: quid mihi dabitis, et ego e u m uobis tradam?, nec expletus pauperum spoliis ad plenitudinem criminum grauissimorum crimina serendo peruenit pia miscens caritatis sacramenta flagitiis, cum diceret: quem osculatus fuero ipse est; tenete eum, uere ut de eo dictum dubitari non queat: uerba oris eius iniquitas et dolus us? oscula labiis ferebat, offundebat uenena pectoribus; meditabatur acerba supplicia, gratiae pignus afferebat.

Bene de eo propheta addi fecit: noluit intell eg er e, ut b ene age r e t; non enim per naturam deliquit, sed per uoluntatem. denique apostolus erat, audiebat cotidie diuina mandata, discebat caeleste mysterium, potuit intellegere ut bene ageret, si noluisset . uidebat sanari paralyticos, caecis refundi lumen, [*](16 *Matth. 26, 15 19 *Mattli. 26, 48 21 . 24 Ps. 35, 4 ) [*](1 reliquid C fratrem BC 3 possit codd. 4 l\'rodis A 5 mox LCnil 7 displicere debuit ftav optulit DF s?Uatioiiis proa 8 illam Bml 9 herodis Bml 10 quidquid Ev 11 ioainit ui E (au) 13 requiratur HCri petitioni Bml 15 loquor BC:J 18 ferendo av 1H flagitiis om. F 20 uf uere av 22 effundebat C 23 pignos Bml pignoru, ferebat$24 de e« I ideo B de Cml 25 enim] ergo Bfia deliqiiidC 27 misteiium BCF 28 pa- \'.aliticos aD )

60
mortuos resuscitari;