Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
unde cum expostularet Dauid cum rege Saul, quod oblitus beneficii salutis ingratus eum persequeretur ad mortem a quo totiens iam uideret se esse seruatum, et uitam eius appeteret qui uitam suam pro regis salute periculis obtulisset, ait sibi fructum non perire iustitiae, qui insidiatorem suum in manus suas a domino sibi traditum non peremisset. ab iniustis iniquitas prodiuit, uenenum a serpentibus effusum est; uenenum et iniquitatis arma perierunt.