Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Omnes praeterea scriptores psalmorum in suis scriptis exempla posuerunt aut aliqua dicta superiorum; psalmi nihil praeter quod suum est habent. quid igitur psalmo gratius? unde pulchre ipse Dauid: laudate, inquit, dominum, quoniam bonus est psalmus; deo nostro sit iocunda decoraque laudatio. et uere; psalmus enim benedictio populi est, dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo uniuersorum, uox ecclesiae, fidei canora confessio, auctoritatis plena deuotio, libertatis laetitia, clamor iocunditatis, laetitiae resultatio. ab iracundia mitigat, a sollicitudine abdicat, a maerore alleuat;