Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
corripias meet discat, quemadmodum debeat irati iudicis temperare censuram. si quis patientiae cognoscere gestit exemplum, legat in psalmis: si reddidi retribuentibus mihi mala et aduertat, quia praeceptum euangelicum spiritu praeuidit, uirtute praeuenit. habes itaque illud prouerbiale, quia m a [*](12 cf. Ps. 77, 9 sqq. 19 Rom. 13,8 23*Ps. 6,2 27 Ps. 7,5 28 cf. Matth. 5, 39 29 *Prou. 14,30 ) [*](def. B) [*]( 2 recepit C 3 scripsit — Prouerbia om. v 4 ystoria A istoria C cor- rectio C 7 spintali F remedio curare CfJ 8 certare a 9 reperiens ACav 11 maiorum recensere studet Cft recensere maiorum studeat av 12 ystoriae A 14 acquirat codd. av 16 ut—17 obesset] docens quid fJ 21 opprobrio ADF 22 caritatis] incipit B gloriam caritatis fJ 23 correctionum A audiet av 24 in (post ne) om. A 28 auertat C 29 prouerbiale illud Fml )
De uirtute autem prophetiae quid loquar? quod alii annuntiauerunt per aenigmata, huic soli palam atque aperte uidetur esse promissum, ut dominus Iesus ex eius semine nasceretur, sicut dixit ad eum dominus: de fructu uentris tui ponam guper sedem tuam.
in psalmis itaque nobis non solum nascitur Iesus , sed etiam salutarem illam suscipit corporis passionem, quiescit, resurgit, ascendit ad caelum, sedet ad dexteram patris. id quod nemo praesumpserit hominum dicere, hoc solus hic propheta annuntiauit, postea ipse dominus in euangelio praedicauit.