Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

periens praeparata id sibi eligat, cui se intellegit aptiorem, quo facilius perueniat ad coronam. si quis gesta studet recensere maiorum atque imitari uelit, intra unum psalmum totam paternae historiae seriem accipit conprehensam, ut thesaurum memoriae conpendio lectionis adquirat. faciliora quoque uidentur quae breuius explicantur. illud etiam quantae altitudinis, quod breui interuallo offensionum aduersa distinxit et reconciliationis secunda subtexuit, ut

simul cognosceres, quid incredulitatis obesset offensa, quid fides prompta conferret! si quis uim legis explorat, quae tota m uinculo caritatis est — qui enim diligit proximum legem i m p 1 e u i t —, in psalmis legat, quanto dilectionis affectu pro totius plebis obprobrio repellendo periculis se grauibus solus obiecerit; in quo non imparem caritatis gloriam triumpho uirtutis agnoscet. si quis correptionum saeua formidat, audiat dicentem: domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo