Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
habes duos ordines; tertius superest impiorum, qui quoniam non crediderunt iam iudicati sunt et ideo non surgunt in iudicio, sed ad poenam; dilexerunt enim magis tenebras quam lucem ideo iudicium eorum poena est et forte poena tenebrarum. et poterat quidem intellegi, quod hi, qui mala opera habent credentes tamen in Christum, uolcntes quidem recte uiuere, sed uicti inlecebris peccatorum, dilexerunt plus tenebras quam lucem, id est: utrumque dilexerunt, sed magis tenebras.
sed quia de illis praemisit qui non crediderunt, sic accipiendum puto, quod dilexerunt tenebras et non lucem; lux enim Christus. qui ergo non crediderunt luci, absurdum est ut lucem uel dilexisse credantur quam nescierunt; nescierunt enim neque i ntellexerunt, in tenebris ambulant, sicut scriptum est.
Sequitur: quoniam nouit dominus uiam iustorum, et iter impiorum peribit. aduertesensum: non resurgunt impii in iudicio, quoniam nouit dominus uiam iustorum. uias eorum utique nouit, [*](2 cf. Ioh. 12, 3-5 3.4 *Ps. 1,5 11 cf. loh. 3,18 13 loh. 3, 19 20 cf. Ioh. 1,9 22 Ps. 81,5 24 Ps. 1, Ij 26 *Ps. 1, 5—6 ) [*]( 2 dolebit Bml 5 resurgunt fJav concilio Bv quia om. A 6 iudicio] add. iustorum flu quia -7 iustorum om. fJ alt. et om. au 7 surgunt] resurgunt fJav concilio av, item lin. 9 resurgunt] add. non t3 in om. B 9 executi Am2CDa sed] si F 12 resurgunt in iudicium a 15 ii Eav 17 .18 dilexerint D (non F) 20 Christus est v 22 enim om. fJ 23 sicut scriptum est post quam nescierunt lin. 22 tr. C 27 utique] add. uias BC, del. C )
ego sum uia et ueritas et uita. haec bona est uia, tortuosa autem est uia saeculi; non dignatur illam uiam nosse. illos enim cognoscit qui sunt ipsius, qui operantur opera eius; qui autem operantur iniquitatem, his dicit dominus: discedite a meomnesoperariiiniquitatis; non noui uos. non per ignorantiam, sed per id, quod indigni sint scientia dei, nesciuntur.
Pulchre autem ait: et iter impiorum peribit. separauit Latinus, ut \'iter\' diceret, et tamquam discreuit iter a uia; Graecus autem in utroque \'uiam\' dixit. non otiose tamen Latinus, quia et dominus ego sum uia dixit, non dixit \'ego sum iter\'. perire autem iter impiorum dixit, non impios; seruat eorum substantiam, qui si conuertantur solum iter impietatis amittent, quod. nec ab initio fuit nec erit. quod accidens igitur est perit, quod substantiuum, manet. pereunt autem ita impii, quomodo dicitur: anima quae peccat ipsa morietur, ut peccati aculeo, non omni substantiae suae dissolutione moriantur.