Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
uide ne tollas spiritus sancti gratiam, uide ne deleas et scribus atramento flagitia tua, ne ueniat dies iudicii et dicat iudex: \'recitentur libri, recitentur tabulae gestorum eius\' et dicat tibi: \'ego scripsi tabulas tuas; cur delesti apices meos? et ego scripsi dona mea; quomodo delesti munera mea et scripsisti obprobria tua? non legisti quia scribo ? non tibi dixi per os prophetae mei: 1ingua mea calamus scribae uelociter scribentis? iudicium autem uerbi est\'.
Multi ergo dormientium in tumulo terrae surgent, qui bene egerunt in resurrectionem uitae, qui mala egerunt in resurrectionem iudicii. quod Danihel ait: in uitam aeternam, hoc saluator in r esurrectionem uitae dixit; item quod ait Danihel: in obprobrium et confusionem, saluator dixit: in resurrectionem iudicii.
unde non expedit nobis ad iudicium uemre et non expedit non uenire, ne aut praedamnati uideamur aut in hac labe uitiorum subeamus tanti pondus iudicii. propheta rogat, ne intret dominus in iudicium cum seruo suo; quanto magis nos iudicium domini timere debemus! pone, quia misericors dominus ignoscet; quanta prodentur, quae latere credebam! qui [*](4 II Cor. 3, 2-3 14 Ps. 44, 2 16 cf. Rom. 2,2 17 *Ioh. 5, 29 25 cf. Ps. 142, 2 ) [*]( 2 ibi] tibi DF 4 epistola codd. av 5 inscripta estis B 8 scriptura] tabula (ia, in mg. scriptura a 10 uenias in die (s. scr. m2 ueniat dies 0) bCft 12 q (del.) cur A quur B et om. fJau 14 »os B 19 male fJau 20. 21 daniel (t (av) 20 uita aeterna AB alt. in om. BC 21 daniehl C 23 unde om. DFa 24 pr. aut del. C, alt. om. tc 25 uitiorum] add. et Cm2 27 timere domini f3 28 prodent BC )
Et ideo quoniam et saluator duo genera resurrectionis posuit et Iohannes in Apocalypsi dicens: beatus qui habet partem in prima resurrectione — isti enim sine iudicio ueniunt ad gratiam, qui autem non ueniunt ad primam resurrectionem, sed ad secundam reseruantur, isti urentur, donec impleant tempora inter primam et secundam resurrectionem, aut, si non im-