Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quod istud est iudicium sedentium iudicum et qui libri aperti nisi conscientiae nostrae uelut libri peccatorum nostrorum seriem continentes ? quamquam hoc ipsum uile sit aestimare quasi humani simile iudicii. aliud est Christi iudicium, ubi conscientia ipsa se prodit, quae latere non potest occultorum arbitrum, ubi cogitationes lucent apud eum qui adhuc cogitantibus dicebat: