Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

fecit animam ut sit, creauit hominem in incorruptionem quem ad imaginem sui fecit; sed homines a naturae munere deuiantes obnoxios fecere se morti, ut quasi terreni corrumpantur. sed deus per tribulationes ad paenitentiam cogit, ut per paenitentiam uratur et consumatur illud accidens malum inprobitatis et pereat et locus ille animae, qui erat accidentis impietatis possessio, pateat ad receptionem uirtutis et gratiae. certum est autem animae naturam esse pretiosam, quae ad similitudinem dei facta receptionem omnis uirtutis admittit, utpote quae cognitionis supernae non sit fraudata consortio.