Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Quid obstat igitur, quin et ille, qui uerbi uirtute et ratione comminuitur ut puluis, non in nihilum dissipetur, sed commutetur in melius, ut ex terreno fiat spiritalis homo et ut lutum platearum sic deleatur, ut. tollatur quicquid asperum ac sordidum uidetur, remaneat quicquid planum ac mundum est ? et quod ait de aduersariis Hierusalem:
sunt sicut quinonsunt, utique potuit dicere: Lnon erunt\'. sed cum dixerit: confundentur et reuerebuntur, utique intellegis, quia erunt per substantiam et profectum conuersionis, sed non erunt quasi aduersarii, quod fuerunt. itaque per improbitatis defectum non erunterunt fide ac deuotione mutati. denique et alibi ex peccatoris persona dicitur: et iram dei sustinebo, quia peccaui, donec iustificet iudicium meum; conuertere enim deus cupiens peccatorem punit eum et urit, ut purget.