Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

secuntur, quorum nobis enarres prosapiam et tamquam maiorum suorum genus? praefers diuitias, quia conuiuiis pascis sodales. utinam egenos pasceres, utinam non iocorum ministros, sed uotorum adiutores! iactas, quia prodeunti ilico ceditur et homines te tamquam ferum declinant aut bestiam. \'non haec esse aliquid?\' non audis, quia ea omnia tamquam umbra praetereant? quid iuuant consulares praetextae aut nitentes auro triumphales palmatae?

nudus exibis, nemo illic consulem recognoscet. quid prosunt innumerae possessiones ? publicae sunt, non tuae; hodie tu tenes, cras alius. cum tu exieris, alius intrat; uix mouisti pedem, alius gressum : intulit. quanti ante te illic fuerunt, quanti post te dominabuntur! [*]( 3 *Cant. 4, 16 12 *Ps. 36, 35—36 21 of. Sap. 5,9 24 hodie- p. 3J, 1 priuatum] cf. Basil. hom. in ps. 1, cap. 5 init. ) [*]( 4 pr. boreas fJ, alt. BCfJ 5 asspira A ortum (et sic deinceps) aDFa 6 plena] add. floribus BCav 7 impietate Om] 8 quidem illam fiav deus C 9 impietates Cml 10 plena fJ impietatis plene BC 11 habundas a a (ha-DF) bundans fJ 12 inquid Cml 13 super] sicut fJţt 15 te om. tCfi eque Cm2 16 sequntur F ennarres ACml enarras fJu prosapiem E pro sapientia (-am F) DF 17 suorum scripsi tuorum codd. av praeferas lC 18 iocorum] iniquorum fJ et mg. a 19 prodeunt a illico Eav te om. fJ 20 feram (bis Dm1) fiav pr. non] num v aliquid] add. putes fJ putas av 22 aut] an a palmae fJ 23 exhibis C recognoscit « 24 publicae? suntne Aa 26 pr. te om. ABCml )

39
et hoc putas esse priuatum? quem umquam a morte diuitiae redemerunt, immo quem non ad mortem diuitiae coegerunt ?

quem ab inferis suae reuocarunt opes, quem potentia excusauit a poena ? puluis est impietas, sicut puluis est impiorum potentia; caliginem infert, dare salutem non potest. simul ut uehemens flare coeperit spiritus, spargit eam atque dissoluit, aerem turbat, solum nudat; ut puluis proicitur, deficit ut fumus, liquescit ut cera.

Hinc plerique non mediocrem mouerunt quaestionem, utrum perituram naturam uideatur asserere scriptura diuina, maxime quia alibi dicit: comminuam eos ut puluerem ante faciem uenti et ut lutum platearum delebo eos, etalibi: ecce confundentur et reuerebuntur omnes aduersarii; erunt enim tamquam non sint.

primum ergo interrogo, utrum impietatem secundum naturam putent esse an praeter naturam. si secundum naturam asserant, errare eorum opinionem certum est. denique dicant, utrum naturae peccatum conueniat an non. sed certum est peccare deuiare esse ab eo quod est secundum naturam. quid igitur tam ineptum quam ut dicant minus uideri impium esse quam peccatorem, cum omnium acerbissimum sit quicquid in dei fieri uidetur iniuriam?