Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
sed tunc iste uentus aspirat, si boreas ille grauis uentus flare desierit. ideo uel ecclesia uel anima pia dicit: exurge, borea, et ueni, auster, hoc est: tu, borea, recede et ueni, auster, adspira hortum meum, ut flores non discutias, sed reserues. anima igitur plena pietatis hortum habet uel ipsa hortus est, qui fructus ferat, anima quae impietati patet puluerem habet, qui est infecundus ad fructum. fructiferam illam quidem fecit dominus, sed ipsa sibi collegit impietatis puluerem.
Quid te iactas, o plene impietatis? an quia honoribus es potens et abundas diuitiis? non aduertis, quia puluis es et tu dispergeris et dissipaberis ? uidi, inquit, impium superexaltatum et eleuatum super cedros Libani et transiui, et ecce non erat. quid gloriaris, quia multa seruitia ambiunt, multi amici tegunt latera tua, plurimi te equi 15
secuntur, quorum nobis enarres prosapiam et tamquam maiorum suorum genus? praefers diuitias, quia conuiuiis pascis sodales. utinam egenos pasceres, utinam non iocorum ministros, sed uotorum adiutores! iactas, quia prodeunti ilico ceditur et homines te tamquam ferum declinant aut bestiam. \'non haec esse aliquid?\' non audis, quia ea omnia tamquam umbra praetereant? quid iuuant consulares praetextae aut nitentes auro triumphales palmatae?