Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
qui ergo beatus est, imitator erit domini Iesu, qui est lignum uitae, lignum sapientiae, plantatum in uterum uirginis uoluntate patris, a quo in perpetuum mansurum plantatur, ut fructum daret in tempore suo. non enim potuit arescere ista plantatioquae habebat ubertatem in se manentem gratiae spiritalis.
denique plenus spiritu sancto Iesus regressus est a Iordane. hi sunt decursus aquarum, de quibus dicit in euangelio: flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem dicebat de spiritu, quem incipiebant accipere qui credituri erant in eum. [*]( 3 cf. Gen. 2,9 10*Gen. 3,19 13*Ioh.1,26 14*Luc. 22,27 15«Prou. 3,18 21 Luc. 4,1 23*Ioh. 7, 38-39 ) [*]( 1 fecerit in ras. C faciet ftav 3 in medio lignorum aliorum] legisse nos in medio a 4 terraj add. esso a 8 uenit] manauit fi 13 medium BC 14 in medio uestrum sum av post uestrum add. lege in ipso E 15 denique de ipso om. p et de ipso av est om. fJ omnibus] in manibus 0 16 eam fiv 17 lignum uitae bis BC 18 utero Cm2(iav, cf. Ex. 15, 17 (Explan. ps. 43, cap. 11) mansuram B 19 fructum] add. suum Fml 22 ab fiv hii AC 23 dicitur BCv in om. (ta euangelium Bfta 25 post quem del. accepturi uel C )
Est et alia traditio, quia sunt aquae de quibus prohibet nos bibere Hieremias dicens: quid tibi et uiae Aegypti, ut bibas aquam Geon? est et Tigris fluuius Assyrios praeterfluens, est et Euphrates in Babyloniam tendens, est et Phison, qui Latina interpretatione dicitur \'oris commutatio\', circumiens terram