Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
inter multa enim ligna, quae erant speciosa ad aspectum et bona ad escam, etiam hoc lignum terra produxit et in medio paradisi erat, ut cetera ligna eius uiriditate florerent . quod esse hoc lignum dicimus nisi per quod nobis salus uenit? et recte hoc terra produxit, quia eum uirgo generauit, quae erat terra secundum auctoris sententiam quae in eum dicta est: terra es et in terram ibis.
pulchre quoque in medio legitur lignorum aliorum, qui erat in medio apostolorum discentium, uel quia in medio erat mentis et cordis, sicut ipseait: medius uestrum stat quem uas nescitis; et alibi ait: ego autem sum in medio uestrum. denique de ipso et Salomon dixit: lignum uitae est omnibus percipientibus eum.
qui ergo beatus est, imitator erit domini Iesu, qui est lignum uitae, lignum sapientiae, plantatum in uterum uirginis uoluntate patris, a quo in perpetuum mansurum plantatur, ut fructum daret in tempore suo. non enim potuit arescere ista plantatioquae habebat ubertatem in se manentem gratiae spiritalis.