Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
inter multa enim ligna, quae erant speciosa ad aspectum et bona ad escam, etiam hoc lignum terra produxit et in medio paradisi erat, ut cetera ligna eius uiriditate florerent . quod esse hoc lignum dicimus nisi per quod nobis salus uenit? et recte hoc terra produxit, quia eum uirgo generauit, quae erat terra secundum auctoris sententiam quae in eum dicta est: terra es et in terram ibis.