Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
qui habitatis in regione mortis, lux fulgebit super uos. bibe ergo cito, ut lux tibi effulgeat magna, lux non cotidiana, non diei, non solis, nor lunae, sed illa quae umbram mortis excludat. nam qui in umbra mortis sunt, lucem utique solis aut diei uidere non possunt. et quasi requirenti tibi, unde tantus splendor, tanta gratia sit, respondet: quoniam puer natus est nobis, filius datus
est nobis, puer, quia ortus ex uirgine est, filius, quia ex deo natus tantae auctor est lucis. puer nobis natus est, nobis qui credimus, non Iudaeis qui non crediderunt, nobis, non haereticis, nobis, non Manicheis. nobis natus est, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis, nobis natus est qui carnem suscepit ex uirgine, quia homo est natus ex Maria. caro nascitur nobis, uerbum datur; quod nostrum est, inter nos natum est, quod supra nos est, nobis donatum est.
Satis excucurrimus, ut putamus, sed non otiose, ut doceremus, quia et in tribulationibus diligere dominum debemus nec recedere ab eo, quoniam et laetitiae tribulatio saepe succedit et laetitia tribulationi. denique qui tribulatione non frangitur et legem sequitur, beatus est.