Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
nec te moueat, quod Babylonis aureum poculum est, quia et tu bibis poculum sapientiae, quae sit auro argentoque pretiosior . utrumque ergo poculum bibe ueteris et noui testamenti, quia in utroque Christum bibis. bibe Christum, quia uitis est, bibe Christum, quia petra est quae uomuit aquam, bibe Christum, quia fons uitae est, bibe Christum, quia flumen est, cuius impetus laetificat ciuitatem dei, bibe Christum, quia pax est, bibe Christum, quia flumina de uentre eius fluent aquae uiuae, bibe Christum, ut bibas sanguinem quo redemptus es, bibe Christum, ut bibas sermones eius; sermo eius testamentum est uetus, sermo eius testamentum est nouum.
bibitur scriptura diuina et deuoratur scriptura diuina, cum in uenas mentis ac uires animae sueus uerbi descendit aeterni; denique non in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo dei. hoc [*](4 . 14 rf. Apoc. 17,4 8 cf. I Cor. 10,4 13*Ps. 22,5 18 cf. Ioh. 15,1 cf. I Cor. 10,4 19 cf. Ps. 3.>, 10 cf. Ps. 45, 5 20 cf. liph. 2,14 21 Ioh. 7, 38 22 cf. Apoc. 5,9 26 Luc. 4.4 ) [*](3 redimit AB 5 babilonis codd. -cumque om. A pr. plus om. BCmlfta 6 et om. a 7 pronuntiauit « uino suo Bftav cui] add. etiam v Hat] Dat B 9 inebrietati Cml 10 bona ebrietas—confusionem om. (e 12 bona ebrietas — aeternae post 9 inebriati sunt tr. BC 13 propheta dixit DF 14 babilonis teDF 16 bibe poculum BCfi 17 alt. Christum] lHM B 26 succns fiav pane solo F )
qui habitatis in regione mortis, lux fulgebit super uos. bibe ergo cito, ut lux tibi effulgeat magna, lux non cotidiana, non diei, non solis, nor lunae, sed illa quae umbram mortis excludat. nam qui in umbra mortis sunt, lucem utique solis aut diei uidere non possunt. et quasi requirenti tibi, unde tantus splendor, tanta gratia sit, respondet: quoniam puer natus est nobis, filius datus