Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

nec te moueat, quod Babylonis aureum poculum est, quia et tu bibis poculum sapientiae, quae sit auro argentoque pretiosior . utrumque ergo poculum bibe ueteris et noui testamenti, quia in utroque Christum bibis. bibe Christum, quia uitis est, bibe Christum, quia petra est quae uomuit aquam, bibe Christum, quia fons uitae est, bibe Christum, quia flumen est, cuius impetus laetificat ciuitatem dei, bibe Christum, quia pax est, bibe Christum, quia flumina de uentre eius fluent aquae uiuae, bibe Christum, ut bibas sanguinem quo redemptus es, bibe Christum, ut bibas sermones eius; sermo eius testamentum est uetus, sermo eius testamentum est nouum.