Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

pater diligit filium, diligit etiam cum arguit, diligit etiam cum uerberat baculo; qui enim parcit baculo suo, odit filium suum. nos quoque dominus castigat et diligit. itaque etiam cum digna cohercitione committimus, ille tamen diligit, qui etiam recipit offensum; castigat autem dominus omnem filium quem recipit. et tu cum castigaris dilige, quia ideo castigaris, ut recipiaris.

nam quid grande est, si tunc diligas dominum deum tuum, cum tibi abundant omnia, cum frueris optatis, cum honoribus facultatibus liberis gaudes? et homini, a quo acceperimus beneficium, gratiam referre consueuimus. denique cum laudaretur Iob iudicio caelesti, hoc retulit diabolus: minime mirum si gratus esset deo, cui tanta subpeteret affluentia prosperorum; sed tunc probandum, si illa amittat uniuersa et pii cultoris praestet officium.

haec igitur prima uirtus, ut non frangaris aduersis, non extollaris secundis. id te lex docet, ut in afflictione non relaxes intentionem nec desperationem induas, uictor iam non dicas: uirtus mea et fortitudo mea haec tribuit mihi, sed omnia noueris diuinae misericordiae deputanda.