Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

S ed in lege domini f uit uolunt as eius et in lege eius meditabitur die ac nocte, hoc est: beatus ille qui haec faciat consilio ratione prudentia. potest enim et paruulus non per uirtutem, sed per inpossibilitatem et inscientiam delinquendi ab his quae dicta sunt abstinere; potest et inrationabili pecudi conuenire, cui nulla uis consilii, nullus sensus erroris est.

hoc est ergo quartum uel quod sequitur, in quo definitio beati uiri a pecude discernitur, quia uirsapiens subditus legi est uoluntate, non necessitate. plurimum enim refert, quia in uoluntate mercedis est fructus, in necessitate dispensationis obsequium. ita enim docuit nos apostolus dicens: si uolens hoc ago, mercedem habeo; si inuitus, dispensatio mihi credita est. ordo autem conueniens, ut primo diligas legem, secundo ut mediteris. qui diligit, ex uoluntate facit mandata legis, qui timet, inuitus obseruat.