Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
morbos excitat, dolores inserit; denique qui eam appetierunt, inseruerunt se multis doloribus. ista est pestilentia, quae plerumque neque calidos neque frigidos, sed, quod et calidis est deterius et frigidis, tepidos facit, ut euomantur ex ore domini Iesu quos propter grauia peccata reiecerit. ista est quae non paucorum, sed omnium excitat aegritudines. omne caput in dolore, omne cor in maestitia.
a pedibus usque ad caput peccatorum ulcera. omne caput in dolore, quando sapientes qui aestimantur dolore cruciantur auaritiae. sensus enim sapientis in capite eius; quod referri potest etiam ad ecclesiae praeminentes. omne cor in maestitia, quando sapimus quae sunt carnalia et corporalibus uoluptatibus aciem nostri cordis infodimus. unde ait dominus ad huiusmodi, quod dederit illis cor carneum.
A pedibus usque ad caput serpit lues dira morborum, quando laborant contagio, quando compatiuntur aliis, si quis effectu [*]( 9*Col. 2, 21-22 11 . 13*1 Tim. 6, 10 15 cf. Apoc. 3, 15-16 18*Esai . 1,5 19 . 26 cf. Esai. 1, 6 21 cf. Eccle. 2,14 23 cf. Rom. 8, 5 25 cf. Ezech. 11,19 ) [*]( 4 apotecas fJ 6 ante saecularis interp. v 7 qui C - 12cupiditas, s. scr. uel auaritia C 15 pr. et om. BC et ex frigidis Cm2 18 omne cor — 20 in dolore om. AC (nOrj. B) 20 quoniam Fml qui sapientes av existimantur a 22 praeeminentes BDE v 23 mesticiae Cml corporabilibus Cml corporeis fiav 24 infundimusa 27 laboratjSa compatitur fJ alii a quis] que Bml qui Bm2,8 )
peccata laudi, honestas ludibrio, continentia risui, misericordia uanitati! isti sunt morbi, qui mala sua in multos transferunt; a paucis corruptela ad omnes peruenit. sedent in conciliis derogantes sobriis, ructantes crapulam, sedent in tabernis de ebrietate certantes, inter hos meretrix plena uino, huic arridens, illum adurens et omnes ardore inflammans libidinis. uerecundus si transeat, erubescit, a singulis carpitur; si flagitiosus, omnium ore laudatur et tamquam morbus transit in animas singulorum;