Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
morbos excitat, dolores inserit; denique qui eam appetierunt, inseruerunt se multis doloribus. ista est pestilentia, quae plerumque neque calidos neque frigidos, sed, quod et calidis est deterius et frigidis, tepidos facit, ut euomantur ex ore domini Iesu quos propter grauia peccata reiecerit. ista est quae non paucorum, sed omnium excitat aegritudines. omne caput in dolore, omne cor in maestitia.
a pedibus usque ad caput peccatorum ulcera. omne caput in dolore, quando sapientes qui aestimantur dolore cruciantur auaritiae. sensus enim sapientis in capite eius; quod referri potest etiam ad ecclesiae praeminentes. omne cor in maestitia, quando sapimus quae sunt carnalia et corporalibus uoluptatibus aciem nostri cordis infodimus. unde ait dominus ad huiusmodi, quod dederit illis cor carneum.