Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
est languor malus luxuria, libido, concupiscentia, delectatio saecularis, ambitio, quae cito corrumpit salutem sobrietatis. omnis postremo mundi huius corruptela pestilentia est. ne ergo tetigeritis, ne attaminaueritis eam: lues est, contaminat; morbus est, polluit. ne gustaueritis quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu, ut apostolus dixit, qui et alibi clamat: radix omnium malorum est auaritia.