Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

denique hic ipse propheta alibi ait: sederunt principes et aduersum me detraheb a n t. an ignoramus, quod tantam uim habeat inueterata consuetudo peccandi, ut excludat naturam, quae, cum sit medicabilis ad salutem, tamen corroboratis tempore passionibus inmedicabilis inuenitur? non ergo permaneamus in uitiis, sed unusquisque, etiamsi fuit, exsiliat a culpa, sicut scriptum est de muliere meretrice: ne intendas in eam oculum tuum, sed exsili, ne moreris, exsili, antequam te anni iuuentutis inueniant.

sed, quod grauius est, [*]() pienque luxunam corporis nec albenti erubuere canitie et usque ad senectutis aetatem Jitam produxere maculosam; intimis enim concepta uisceribus lues culpae processu temporis coacerbatur. caue igitur ab impiorum consiliis; non penetrent huiusmodi consilia mentem tuam, ne dicatur de te: alligabit quis ignem in sinu, uestimenta autem non conburet? etenim qui [*]( 1 cap. 27-29] cf. Basil. horn. in ps. 1) cap. 6 Ps. 1,1 4 cf. Ps. 100, 6 8 Ps. 133,1 10 cf. Zach. 5,7 13 Ps. 126,2 15*Ps. 118,23 20*Prou. 9,1sa 27*Prou. 6, 27 ) [*]( 2 praemisimus codd. av, correxi 3 consensus BCml 4 oculi domini semper fiav 6 ueluti v 7 stat om. fi 15 aduersus C tractabant/3 17 quaecumque B 18 corroborata20 esiliat Am2Cm2 21 esili bis ACm2 22 senectutis Cm2 23 luxurie B luxuriem CfJa 24 producere DmlFml 25 coacerbatur scripsi coaceruatur codd. av 27 alligabit (anoaraoEi) Fa alligauit eel. v )

22

semel in sinu mentis flagitii flammam feruentis adoleuerit, cito corporis sui uestimenta conburet. et ut in stipulam ignis exiliens inhaeret ac permanet, donec omne quod corripuit absumat, ita uel exigua scintilla peccati, si quo uitiorum fomite fuerit excitata, incendium grande excitat. noli ergo stare in peccato. postremo posuisti uestigium supra uoraginem culpae; cito aufer pedem, ne supra plantam tibi ascendat pollutio et lapsu faciliore deceptus supra lutum residas.

Cauenda ergo prima sunt uitia, ne in plura deinde grauiora proserpant. etenim sicut hi, qui se in luto uersant, quo magis uolutantur, eo amplius inquinantur, ita, qui semel se luto inprobitatis asperserit, nisi ab eo uelociter exiliat, grauius sibi dedecoris sui caenum per singulos dies lutulentae conuersationis obducit.

itaque graui odore taetrae illius ac flagitiosae uoraginis contrahitur quaedam animarum pestilentia corruptoque salubrium cogitationum spiramine lues aestuantium passionum miseranda grassatur. hinc letale se mentibus uirus infundit, hinc subrepit aegritudo corporibus, languores animis.

est enim malus languor erroris languor, [*]() auaritiae languor, inexplebilis cupiditatis languor. istae diuitiae sunt, ut dicit Ecclesiastes: est languor malus quem uidi sub sole, diuitias custodiri in malum possidentis eas. dic mihi o Ecclesiastes, qua causa malus hic languor sit. respondebit, quia multos auara spes deuorat. insatiabilis edacitas cupiditatis est; nescii satiari argento qui concupiscit argentum.

distendunt diuitiae, non explent. etsi quis satiatus fuerit diuitiis, non e s t, inquit, qui sinat eum dormire. et quidem [*]( 20*Eccle. 5,12 24*Eccle. 5,9 26*Eccle. 5,11. 16. ) [*]( 1 feruendis B 2 conburit DF in om. A, eras. C stipula Bfi exiliens — 3 conipuit om. a 3 absumit ACm2 absumet Bm2Cml assumat Dml 4 sintilla BCml excitata fuerit DF 5 graue (J posuisti postremo C 6 super B 8 resideas Cm2fia/x 9 grauiora deinde F 10 hii codd. ii av 11 se semel C 12 ea BC esiliat ACm2 13 cenum C ceno ft 14 ita B teste b et Cinl tetrae B terrae eet. av ac flagit.] flagitiosaeque BC 16 estimantium Dml crassatur AC 17 surripit fJ 18 langor passim C 19 inexple- bilis — languor om. tc iste BF 20 dicit] ait v 22 0 om. fi 23 multum A 27 inquid B )

23
omnes dies eius in tenebris et luctu et iracundia multa et languore et ira. quomodo enim potest dormire, qui sollicitam auri exercet custodiam, qui damna formidat, qui lucra cogitat, qui usuras computat, qui apothecas numerat ? malus ergo languor, qui bonam aufert mentis quietem.