Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
denique hic ipse propheta alibi ait: sederunt principes et aduersum me detraheb a n t. an ignoramus, quod tantam uim habeat inueterata consuetudo peccandi, ut excludat naturam, quae, cum sit medicabilis ad salutem, tamen corroboratis tempore passionibus inmedicabilis inuenitur? non ergo permaneamus in uitiis, sed unusquisque, etiamsi fuit, exsiliat a culpa, sicut scriptum est de muliere meretrice: ne intendas in eam oculum tuum, sed exsili, ne moreris, exsili, antequam te anni iuuentutis inueniant.