Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Cognouimus igitur quae sit peccatorum uia, in qua standum non esse propheta nos ammonet, sed etiam Ecclesiastes docet, qui ait: noli stare in sermone malo, hoc est: non persistere in malis sermonibus, similiter et operibus inprobandis. quomodo in bonis sit standum, sanctus idem propheta praecipit dicens: stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem .