Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Duae uiae sunt, una iustorum, altera peccatorum, una aequitatis, altera iniquitatis, de qua dixit propheta: et uide si est uia iniquitatis in me. non solum autem uita nostra uia est, sed etiam ipsa uita nostra aut uirtutis uia est aut iniquitatis. caue igitur, ne in te gressus suos collocet auaritia et sis uia criminis, ne inprobitas, ne libido et sis uia iniquitatis itinerantibus detrita flagitiis. licet tibi eligere quos sequaris, aut iustos aut iniustos.