Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
taediasti parum; iterum transisti. talis haec uita est, cuius nec prospera permanent nec aduersa diuturna sunt. ergo quasi in uia locatum neque secunda extollant neque aduersa te frangant nec plausibilia [*](1 cf. Ps. 1,1 3 Ps. 141,4 4*Matth. 5,25 8 nam sicut cet.] cf. Basil. homo in ps. 1, cap. 4 sub fin. 13 Eph. 5,14 14 cf. Cant. 5,2 ) [*]( 1 beatus (add. uir C) qui codd. a et v et om. pa quoque om. v 2 dicit B 3 quam B 5 auersario B dum] cum fJ 6 quamdiu scripsi quoniam codd. av 7 ambulemus a 8 ire] sentire BCfJ 9 uento BCfi portum fł fort (et), etsi 10 urguet a 11 defluente spatio DEmlF 12 labente Cml 15 occiosum Fml non om. AC 17 te] et a nox] add. te BC 18 progressu BC 19 uita 0 22 paramper ex pauper C 23 scopulasum Cml 24 taedia stirparum BC )
Duae uiae sunt, una iustorum, altera peccatorum, una aequitatis, altera iniquitatis, de qua dixit propheta: et uide si est uia iniquitatis in me. non solum autem uita nostra uia est, sed etiam ipsa uita nostra aut uirtutis uia est aut iniquitatis. caue igitur, ne in te gressus suos collocet auaritia et sis uia criminis, ne inprobitas, ne libido et sis uia iniquitatis itinerantibus detrita flagitiis. licet tibi eligere quos sequaris, aut iustos aut iniustos.
iustorum uia angustior est, iniustorum latior; illa sobrietatis angustior, haec ebrietatis latior, ut possit capere fluctuantes; haec habet saeculi huius inlecebras, illa habet futurorum praemia. in istis fructus praesentior, in illis spes tardior; quae enim suauia sunt, non differunt diuturnam expectationem, sed praesentem habent perfunctionem, quod autem serium est labore quaeritur, quod beata cogitatione uix capitur, quod oculus non uidit nec auris audiuit quae praeparauit deus diligent i b u s s e.