Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Si autem in peccato non steteris, nec sic beatus; adhuc habes quo carere debeas. multae sunt inlecebrae, multi a uirtute deflexus, grauia inritamenta sunt uoluptatum, grauis fomes auaritiae, cupiditas potestatum, honoris ambitio, quae uelut ueneno quodam mentes hominum et quadam animas pestilenti uitiorum tabe contaminant. haec est cathedra pestilentiae, super quam sederunt scribae et Pharisaei, qui inponunt hominibus onera grauia, ipsi autem digito nolunt ea mouere.