Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
postremo quia nemo potest dicere mundum se habere cor, esto ut ueniabilis cogitatio sit: numquid ueniabilis operatio peccatorum? postremo si ueniabilis statio, numquid etiam plena beatitudinis eo, quod non perseuerat in crimine? deinde-qui non cogitauit quae inproba sunt, quomodo in peccato stare potuit aut perseuerare ? ut beatus sit, qui tria haec iure seruauerit, certe ordo diuersus est.