Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Nunc illud occurrit, cur beatum dicere maluerit non eum, qui pietatis aliquo sit functus officio, sed eum, qui ab impiorum consilio temperauerit. uidetur enim magis laudandus, qui uirtutis munus impleuerit quam qui peccatum euaserit, siquidem nec bos nec equus nec lapis in peccato esse consueuerit aut sedere in cathedra pestilentiae. sed illa beatitudinis non haber.

t fructum, quae uirtutis non habent sensum; nam quomodo perueniunt ad legis praemium quae non habent sequendae legis affectum? de rationabilibus ergo propositam sententiam uideo, hoc est de nobis. nobis autem initium bonorum abstinentia peccatorum est, quoniam legimus: declina a malo et fac bonum. hic enim ordo est disciplinae, ut ab inferioribus ad perfectiora contendas, ne terrearis mole maiorum, qui leuiorum exordio debeas prouocari.

scalarum enim similem esse scriptura nos docet pietatis ascensum, per quas uidit angelos domini ascendentes et descendentes sanctus Iacob uir exercitationis, qui nobis propositus est, ut per illum cognosceremus gradum uirtutis paulatim nos proferre debere et ita posse ab imis ad summa contendere, si per processus gradiamur exiguos ad ea, quae uidentur humanae altiora naturae. has tibi scalas semper habeto propositas.