Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
denique haec uocabitur, inquit, mulier, quoniam de uiro suo sumpta est. accedit illud, quoniam, quorum natura eadem, eorum operationes utique non possunt esse discretae, et quorum opus aequale, eorum utique aequalis et merces. uirum igitur scriptura dicendo consortem copulae non praetermisit, quia et hominem dicendo consortem non tacuit naturae.
itaque quemadmodum illic hominem factum legimus et, cum sit una natura, tamen principalem sexum prius creatum negare non possumus, ita et hic, cum legimus uirum, de principali portione sexum quoque subparem recognoscimus. paria igitur studia uirtutis, quia par praerogatiua est creaturae. quid autem sexum discutias, ubi non corporis a te, sed animae certamina postulantur, quae sexum non habet ? non ergo illic discernas honorem, mercedem diuidas, ubi non discernitur sexus.
non incaute tamen, si prior uocetur ad exercitium, [*]( i m Tim. 6, 15 6 cap. 14-18] cf. Basil. hom. in ps. 1, cap. 3 ll*Gen. 1, 26—27 18*Gen. 2, 23 ) [*]( 1 et ante rex om. DF 2 domininantium (alt. i ex a) A 3 beatitudines Cm1 4 nobis om. DF apellationis AmlB 23 creaturae BfJ et mg. a 26 quoque om. A 27 supparem Am2Cm2 suparem Cm1 quia par usque ad p. 12, 21 non enim statim desunt in a, spat. uac. Teitel. in BC )