Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
liens ad emerendam beatitudinem futurorum auida festinatione contenderet. beatus, inquit, uir. quid plus potuit homini donari quam quo nihil amplius potuit deo apostolica auctoritate deferri ? [*]( 1 I Cor. 14,15 7*Ps. 70, 22-23 11 . 22 Ps. 1,1 20 furetur labores] cf. Uerg. Aen. 5, 845 ) [*]( 4 ne om. BCml 6 suae] nostrae a 7 deus om. ACav cythara codd. 10 exordia] add. a: Primi psalmi Dauidici enarratio 11 . 23 habiit AmlBFml 13 hii C13 ii av . solempnitatem aD sollennitatem E sollempnitatem F exibendam A 14 solent praemium C 15 maiori {J quoque]-que a decer- nant BCml decertant E 19 in om. fia 20 laborem a periculo B 21 ortatur BC 22 adletas BCml aulites (sic) {J 23 concilio Cav 24 promisit A 26 beatidinem C 27 dari Av )
Consideremus nunc, qua ratione \'beatus uir\' dixerit et non magis \'beati homines\', cum uterque sexus uocetur ad gratiam. numquid a consortio beatitudinis exclusit mulieres, quia uirum solum beatum nuncupauit? absit, quia nec a consortio creaturae exclusit deus feminas , quia prius uirum condidit.
dixit enim deus: faciamus hominem secundum imaginem nostram et secundum similitudinem nostram, et fecit, inquit, deus hominem, ad imaginem dei fecit illum, masculum et feminam fecit e o s. in homine uterque signatur, in uiro sexus exprimitur. sed quemadmodum, cum homo dicitur, uterque comprehenditur, ita, cum uir nominatur, et mulier cuius uir ille sit intellegitur.
denique haec uocabitur, inquit, mulier, quoniam de uiro suo sumpta est. accedit illud, quoniam, quorum natura eadem, eorum operationes utique non possunt esse discretae, et quorum opus aequale, eorum utique aequalis et merces. uirum igitur scriptura dicendo consortem copulae non praetermisit, quia et hominem dicendo consortem non tacuit naturae.
itaque quemadmodum illic hominem factum legimus et, cum sit una natura, tamen principalem sexum prius creatum negare non possumus, ita et hic, cum legimus uirum, de principali portione sexum quoque subparem recognoscimus. paria igitur studia uirtutis, quia par praerogatiua est creaturae. quid autem sexum discutias, ubi non corporis a te, sed animae certamina postulantur, quae sexum non habet ? non ergo illic discernas honorem, mercedem diuidas, ubi non discernitur sexus.