De Tobia
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Tamen adhuc quaerenti fideiussores tribuuntur indutiae, non ut praedam libertatis inueniat, sed ut consortem seruitutis adiungat, qui se societ aerumnoso. at quid iuuare potest alienae calamitatis accessio? iam et amici fugiunt, conuiuae [*]( E ) non recognoscunt: ipse quoque conspectus omnium refugit et ut pugil ictus uarios concertantium ita iste honestorum uitat occursus et sollicitus, ubi in aliquem offenderit, uigilanti exit obtutu. redit paratus ad uincula, redit mortem optans, cogitans eam sibi, si moreretur, (moram> inferre. redit misere se ipse condemnans, quod alienam pecuniam non refugerit et faeneratoris se aere deuinxerit.
o quantos miseros aliena fecerunt bona? quid tibi, inquit ut bibas aquam [*]( F ) Geon? quid inquam tibi, ut biberes calicem faeneratoris? \'multi\' inquit \'mutuati ad tempus et necessitatibus consuluerunt suis et pecuniam reddiderunt). et quanti se propter faenus strangulauerunt? illos consideras, hos non numeras. reminisceris euasisse aliquos, non reminisceris oppetisse: nummos redditos imputas, laqueos adpetitos non conputas, quos [*]( 11 Bas. 276 B (111 CD) 17 Hier. 2, 18 19 Bas. 277 AB (112 BC) ) [*]( 1 sepulcrhum P paterno scripsi paternum libri uter B praetereatur DP1 uerecondiae P 2 ieiunum P ieiunium cet. uendiderit DP\' uindidit P uendidit cet. 3 debitorem P (debit ex uendit ml) cet. 6 quaerenti PC quaerendi cet. fiteiusaoris P fideiussoris T fideiussuris (o s. u alt.) B fidei usuris V 7 liuertatis P 8 quis PC qui, V adscciet V associet B7\' aut V (a s. u.) cet. 13 obtutus V 14 si om. P, ut DP\' moram addidi, quietem s. v. m2 B 15 condempnans PBDC 16 aeri D deuinxerat (i 8. a m2) B 17 inquam tibi DP\' 18 gyon BDP\' gion TC quidJ inquid P biberis P - 19 mutati B 21 stranguillauerunt P stranguilauerunt V nomeras P enumeras VDP1 22 necem (a. u. m2) opetisse B 23 conpotas P )