De Tobia
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
statim uenditores [*]( B ) unguenti et diuersarum specierum inruunt uelut canes quidam sagaci praedae uagantis odore perstricti, uenatores, piscatores, aucupes, caupones quoque miscentes mero aquam, qui nobilitatem uetusti generis et patriae ac natalem diem uini circumsonent. circumstantes repente parasiti quem ante solebant spernere salutant, deducunt, ad laetitiam prouocant, ad sumptum incitant dicentes: uenite et fruamur bonis [*]( C ) quae sunt et utamur creatura tamquam iuuentute celeriter. uino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis. coronemus nos rosis, antequam marcescant. nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra: ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec [*]( 6 Uerg. Ecl. 2, 26 11 Uerg. Aen. I 540 19 Sap. 2, 6-9 ) [*]( 1 nescit om. DP\' 3 pecuniae V quiiscit P requiescit BT 4 la- uitur P scopolo P greinio P et (corr. m2) V 7 iactaptur (n exp. m2) B 9 petis (s ex t m2) B hinc (n 8. u.) B charibdis V •caribdis PDPC carybdis BT 10 sirenes V et (es ex is m2) B sireliis PTC sirenae D syrene P\' specierii V canora B dulcidinis P 11 uadat (om. deductos ... domus spatio relicto) V domos P 12 ainditoris P ungenti PBDP1 13 quidam canes DP\' 14 perstricti, Coste-rius praestricti libri 16 uetusque generi V uestu generis B ac] et P\', om. C 17 circumsonentj cur consonent BT circumstante P circumatant BT parasti V 20 creatur! P tamquam in DP\' 21 ungentis PDPC )
et uere sors omnis illorum facta est, tu autem remanes exors bonorum. non talis sortis tibi scriptura monstrauit, non inter tales sortes Dauid sanctus memorat dormiendum dicens: si dormiatis [*]( D ) inter medias sortes. nam si in medio illarum dormisses sortium, id est ueteris et noui testamenti, non te pecuniae cupiditas in uoraginem deterrimi faenoris demersisset, sed gratia spiritalis fidei tibi dedisset argentum et in speciem auri diuinae sapientiae institutione formasset. etenim si nos unum testimonium diuinae scripturae posuimus et luxuriosum illud conuiuium declinauimus, utique potuit et iste saluari. si oraculis caelestibus inhaesisset.