De Paradiso
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
discamus igitur [*]( B ) temptamenta diaboli plena esse mendacii; uix enim unum uerum uidetur [*]( c ) ex iis quae pollicitus est, reliqua falsa conposuit. sic enim habes: et dixit serpens mulieri: non morte moriemini. ecce unum falsum; nam morte mortuus est homo, qui secutus est promissa serpentis. deinde addidit: sciebat enim inquit deus quia quacumque die manducaueritis ex eo adaperientur oculi uestri. hoc solum uerum, quia infra habes quia manducauerunt ambo et aperti sunt oculi [*]( 1 Rom. 7, 7 2 Rom. 7, 8 5 Rom. 7, 23 Augustinus contra Jul. Pelag. n 5, 13 (inpugnatur... innidiam) 8 Rom. 7, 24 sq. 10 Rom. 7, 19 19 Gen. 3, 4 21 Gen. 3, 5 24 Gen. 3, 6 sq. ) [*]( 3 quid (d 8. u.) A 4 quod ... scire in mg. info A, om. P 6 repugnantem (n 8. u.).A 7 consdentię (a 8. ę) A praesumpsit (praesumsit d) 11 8 set (t in ras., non satis certum) A de Ch. gratia R V\' confidet B (corr.) V\' a om. RV\' 9 opinarea A et (corr. m1) PY opinare BV\' 12 auget R augit V\' 13 omnes (s 8. u.) A 14 promisee A V promise.. (uo 8. ras.) P promisse RV\' promiscue fet. non] ut P 18 his libri 19 mortem APS et (m exp.) V 21 scit SBP\'CC\' enim inquid (inquid 8. u.) Ã enim inquit I), euim om. cet. ) [*]( XXXII. Ambr. pare 1, fuc. 1. ) [*]( 21 )
Et uidit mulier quia bonum est lignum ad [*]( E ) manducandum et quia gratum oculis ad uidendum et speciosum est ad intuendum. infirma auctor iudicii. quae de eo quod non gustauerat iudicabat. et ideo non facile nisi quod diligentius pertractauerimus, quod interiore probauerimus affectu uidetur ad opus aliquod esse sumendum. accipiens inquit de fructu eius manducauit et dedit uiro suo simul. et manducauerunt ambo. bene praetermissum est ubi decipitur Adam, quia non sua culpa, sed uitio lapsus uxorio est. [*]( F )