De Paradiso

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Iterum uideamus qua ratione dominus deus Adae dixerit morte moriemini, quid intersit utrum aliquis dicat moriemini an addat morte moriemini; ostendere enim debemus nihil superfluum in dei esse mandato. itaque hoc [*]( F ) arbitror. cum duo sibi sint contraria mors et uita, secundum simplicem sermonem a uita uiuere dicimus, a morte mori. si autem geminare uelis utrumque, quia uita uitam facit, dicitur uita uiuit, sicut habes in lege, et quia mors mortem facit, dicitur morte morietur. non est autem superflua ista geminatio; est enim uita ad mortem et est mors ad uitam, quia et quicumque < uiuit dum> uiuit moritur et dum moritur [*]( 164 A ) uiuit. fiunt ergo quattuor distinctiones: uita uiuere, morte mori, uita mori, morte uiuere. cum igitur haec se ita habeant, usus et consuetudinis praeiudicium debemus excludere, quia usus hoc habet, ut communiter dicatur uiuere et qui uita uiuit et qui morte uiuit et communiter dicatur mori uel ille qui morte moritur uel ille qui uita. itaque ex quattuor illis duos significat, ut dicat uiuentem uiuere nec melius deteriusque distinguat et dicat morientem mori nec inter malam [*]( B ) et bonam mortem uideatur esse discretio. nam indiscreta [*]( 1 Ioh. 4, 34 3 cf. Philo Legg. alleg. I 33 (64, 46; I 88, 20 C.) Quaest. I 16 10 Ezech. 33, 14 sq., cf. 18, 13 ) [*]( 1 de quo II denique cet. 5 morte s. u. m2 A 9 uitę (a s. <;) A 12 uitama (& eras.) A 13 et quicumque <uiuit dum> scripsi et qui eumque APVMD quia dum RVI et quis dum cet. 15 uita mori morte uiuere RSB VI morte uiuere (om. uita mori) AP* morte uiuere uita moti P (uita mori s. u. m2) P\'D morteiji uiuere uitaiii mori M morti uiuere uito mori CC 16 usum AVD usus (s alt. in ras. ex m m2) P 17 dicatur ona. P dicatur... communiter om. RCVI 18 uita M uitae cet. morto P (e ex i) M morti D (ti in ras.) cet. 19 morte ... qui om. Y morte RMV morti D (ti in ras.) cet. uita scripsi uita moritnr po uita uiuit RJIVI uitae uiuit P uitae cet. 20 signin tioant JRMV dicant MV\' nec (c eras.) P 21 distinguat et dicat M )

301
quaedam uita significatur qualis inrationabilium aut etiam paruulorum et indiscreta mors aeque.

sequestrato igitur usu communi quid sit uita uiuere et quid sit morte mori et quid sit uiuere morte et mori uita consideremus. puto enim secundum scripturas quia uita uiuere admirabilem quandam illam uitam beatamque significet et hunc uiuendi [*](c) usum spirandique munus cum beatae uitae gratia ueluti coniunctum et quadam participatione permixtum demonstrare uideatur. hoc est enim uita uiuere, uirtute uiuere, beatae uitae actus habere in istius corporis uita; contra autem morte mori quid est aliud nisi cum morte corporis deformitatem significare morientis, cuius et caro communi uiuendi munere defrudetur et anima uitae aeternae usum habere non possit? est etiam qui uita moritur, ut qui uiuit corpore, [*](I) ) sed actu moritur suo, quales 1111 sunt qui, ut ait propheta, descendunt in infernum uiuentes et illa de qua apostolus dicit quoniam uiuens mortua est. quartum superest, quod sunt qui etiam morte uiuunt, ut martyres sancti, qui utique moriuntur ut uiuant. moritur caro, sed uiuit gratia mortuorum. ergo absit a nobis, ut participes mortis uiuamus, sed contra participes uitae moriamur; sanctus enim nec uitae istius se uult esse participem, ut ait: dissolui [*]( E ) et cum Christo esse; multo enim melius et alius: heu me quod incolatus meus prolongatus est, dolens utique cum consortia uitae speret aeternae, istius uitae [*]( 16 Psalm. LIIII 16 17 I Tim. 5, 6 22 Philipp. 1, 23 24 Psalm. CXVIIII 5 ) [*]( 1 quaedam] quae BV\', om. M 4 uiuere morte et mori uita scripsi uiuere morti et mori uitae libri 5 uito B 6 significat RCV etl ut AD 9 est s. u. m. ant. A uirtute uiuere s. u. CI, om. M 13 defrudetur A V et ml P defraudetur P m2 eet. anime (a s. e) A 14 ut qui uiuit om. RV\' 15 moriatur N qui nt II quibus N 16 descendant BMV 17 quartum (t s. u.) P 18 quod (quid m3) P uiuant K 21 moriagtor (m s. nt vi2) P 22 ut] quia R V\' qui ut a qui Erasmus ait apJs B dissolui enim RSBP\'V 23 enim om. RPxV 24 quodj quia VB 25 fjragilitate (i pr. s. u.) A )

302
fragilitate se contineri. et ideo possum e contrario dicere quia, etsi uita uiuere bonum est, uitae tamen uiuere ambiguum sit. potest enim dici quis uitae uiuere, hoc est uitae aeternae istius uita corporis militare, potest etiam dici uitae uiuere, hoc est uel quemcumque uel sanctum istius uitae habere desiderium corporalis, uti uerbi gratia si quis ideo honeste putet esse [*]( F ) uiuendum, ut is longaeuitatem uitae bonis actibus consequatur, quales plerique infirmiores sunt quos haec uita delectat.