De Paradiso

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

sed quoniam etiam gentilibus, si forte istud obiecerint, respondendum uidetur, qui exemplum non accipiunt, rationem exigunt, accipiant etiam ipsi qua ratione dei filius uel praeuaricaturo mandauerit uel elegerit proditurum. uenerat [*]( B ) dominus Iesus omnes saluos facere peccatores; etiam circa impios ostendere suam debuit uoluntatem. et ideo nec proditurum debuit praeterire, ut aduerterent omnes quod in electione etiam proditoris sui seruandorum omnium insigne praetendit nec in eo laesus est uel Adam, quia mandatum accepit, uel Iuda, quia electus est. non enim necessitatem deus uel illi praeuaricationis uel huic proditionis inposuit, quia uterque, si quod acceperat custodisset, a peccato potuit abstinere. [*]( C ) denique nec ludaeos omnes credituros sciebat et tamen ait: non ueni nisi ad oues perditas domus Istrahel. ergo non in mandante culpa est, sed in praeuaricante peccatum est, et quod in deo fuit ostendit omnibus quod omnes uoluit liberare. nec tamen dico quia praeuaricationem nesciebat futuram, immo quia sciebat adsero, sed non ideo pereuntis proditoris inuidiam in se debuit deriuare, ut adscriberetur deo quod uterque sit lapsus. nunc autem uterque [*]( D ) redarguitur atque reconuincitur, quia et ille mandatum ne laberetur accepit et hic etiam in apostolatus munus adscitus est, ut uel beneficio reuocaretur a proditionis affectu, simul ut dum alii reuincuntur, prodesset omnibus. non enim consisteret peccatum, si interdictio non fuisset; non consistente autem peccato non solum malitia, sed etiam uirtus fortasse non [*]( 4 Luc. 19, 10 14 Matth. 15, 24 ) [*]( 4 et 6 proditorem B 4 <si) nenerat Henricus Schenkl 10 iudas NC(\'I 12 potuit se SBC\' potuit (-is corr.) set (t 8. u.) C potuisset (eras., in mg. ml potuisset) se Pi 14 is.ahel APP* isrt cet. 15 est om. RMSBV\' 16 est om. P omnes m2 s. ras. V 18 futorum A (a s. u tert.) r 19 deriuare AMSB diriuare P\' (i pr. ex e) cet. 21 atque in mg. ml S, om. P4, atque reconuincitur om. B conuincitur BVMSP\'V\' 2.3 beneficio dei N (dei 8. u. M) ad A (d exp.), fort. ab 24 dum] cum B (ut s. u.) 26 fortasse om. B )

296
esset, quae nisi aliqua malitiae fuissent semina, uel subsistere uel eminere non posset. quid est enim peccatum nisi [*]( E ) praeuaricatio legis diuinae et caelestium inoboedientia praeceptorum? non enim auribus corporis de mandatis caelestibus iudicamus, sed cum esset dei uerbum, opiniones quaedam nobis boni et mali pullulauerunt, dum id quod malum est naturaliter intellegimus esse uitandum et id quod bonum est naturaliter nobis intellegimus esse praeceptum. in eo igitur uocem domini uidemur audire, quod alia interdicat, alia praecipiat. si quis non oboedierit illis quae semel a deo praecepta[*]( F ) credimus, poenae obnoxius aestimatur. dei autem praeceptum non quasi in tabulis lapideis atramento legimus inscriptum, sed cordibus nostris tenemus inpressum spiritu dei uiui. ergo opinio nostra sibi legem facit. si enim gentes quae legem non habent naturaliter ea quae legis sunt faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. opinio igitur humana sibi tamquam dei lex est.

\' Iterum hinc aliam faciunt quaestionem, ut ad uicem mandati eius, quod diximus in hominis opinione consistere, hanc ipsam opinionem inpressam a deo nobis tamquam [*]( 162 A ) praescriptum diuinae legis accusent. norat, inquit, hominem peccaturum qui creauit eum et has opiniones ei boni et mali inpressit an non nouerat? ut si dixeris quia non nouerat, alienum a maiestate dei sentias; si autem dixeris quia sciens deus peccaturum hominem communes tamen opiniones ei boni et mali inpressit, ut propter admixtionem malorum uitae perpetuitatem seruare non posset, sicut in illo non [*]( 12 II Cor. 3, 3 14 Rom. 2, 14 sq. 19 ex Apelle, cf. Harnack 1. c. ) [*]( 3 inoboedientiae A mandatorum B 6 pullularunt MB 10 et ideo si NGC, fort. recte 12 lapideis om. B fort. <uel> atramento 14 ipsa sibi S 15 ea om. RVI 16 huiusmodi BVI 17 quae P 19 ad inuicem P (in s. u.) M (in exp.) 20 hominibus RM 22 norat A 1111 PRVI nouerat Am2 cet. peccatorum P (v s. 0) 23 ei scripsi et libri 25 deus aciens P4 26 deus p̣ạṭṛẹ(p̣ạṭṛẹ eras.) A 27 ut om. R P 28 post praesagum add. fuit RY\' et 8. u. M )

297
praesagum futuri ita in hoc non bonum deum significare uidearis. [*]( B ) atque hinc argumentantur quia non est creatura hominis a deo facta. nam sicut supra ostendimus eos dicere quia non est -mandatum dei, sic et hic dicunt: non ergo creatura hominis a deo, quia deus malum non fecit, homo autem opinionem accepit mali, dum a malis praecipitur abstinere. hoc autem genere alium bonum deum, alium operatorem hominis conantur adserere. quibus respondendum est ilico secundum [*]( C ) opinionem suam. si enim hominem nolunt a deo factum, quia peccator est homo. et hoc refugiunt, ne bonus deus peccatorem fecisse uideatur, quia non putant bonum qui fecerit peccatorem, dicant utrum operatorem hominis a deo factum putent. si enim a deo factus ille, ut dicunt, operator est hominis, quomodo bonus deus operatorem mali fecit? utique non bonus. nam si qui peccatorem fecit non bonus, cauendum ne grauius sit operatorem peccatoris fecisse; debuit enim [*]( D ) bonus deus prohibere natiuitatem eius qui peccati substantiam haberet inducere. quodsi dicunt non esse genitum operatorem, requirendum utrum bonus deus potuerit inhibere quoquo modo incipientem malitiam an non potuerit. si enim non potuit, infirmus; si potuit et non fecit, non bonus. ergo si sibi ista non congruunt nec suae sibi haereticorum conueniunt opiniones, requiramus ne forte rationis fuerit qua causa deus [*]( E ) siue geniti siue non geniti illius operatoris siuerit malitiam introire in hunc mundum, cum posset inhibere.