De Nabuthae
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Sed quid arbitraris quod. dum uiuis, abundas omnibus? o [*]( D ) diues, nescis quam pauper sis, quam inops tibi ipse uidearis, qui te diuitem dicis. quanto plus habueris. plus requiris et [*]( 567 A ) quidquid adquisieris, tamen tibi adhuc indiges. inflammatur lucro auaritia, non restinguitur. quasi gradus quosdam cupiditas habet; quo plures ascenderit eo ad altiora festinat, unde sit grauis ruina lapsuro. tolerabilior tamen iste, cum minus haberet, census sui contemplatione mediocria requirebat; accessione patrimonii accessit cupiditatis augmentum. non uult esse degener uotis, pauper in desideriis. ita duo intolerabilia simul iungit, ut ambitiosam spem diuitis augeat et non deponat [*]( B ) mendicitatis affectum. denique docet nos scriptura diuina quam misere egeat, mendicet abiecte.